- GULIELMUS Pelicerius
- GULIELMUS Peliceriusprimo Legatus Francisci I. ad Venetos, inde Ep. Monspeliensis, a Francisco I. Venetias missus, ibi Hebraeos, Graecos, Syrosqueve auctores plutimos collegit, quibus regia Bibliotheca exornata. Quod Reformatorum partibus accedere crederetur, persecutioni obnoxius Obiit A. C. 1`568. Scripsit Comm. in Plin. aliosque auctores priscos, qui non amlivus supersunt, unaque post Auctorem, cum insigni illius Bibliotheca, periêrunt. In Bibliotheca tamen Pererii Senatoris. Aqu. magnam Comm. eius in Plin. partem hodiequeve aslervari, notat Ant. Teissier Elog. P. 1. Cum elogio eius meminêrunt Cuiacius, Turneb. etc. inprimis Thuan. Hist. l. 38. Paul. Iov. etc. Item patruus prioris, Ep. Magalonensis. Obrit A. C. 1529.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.